monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 4
Quorsum haec tam longo repetita principio? Ne a me quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum lenocinia, et per fines capitulorum singulorum acuta quaedam breviterque conclusa, quae plausus et clamores excitent audientium. Amplexetur me modo sapientia, et Abisag nostra, quae nunquam senescit, in meo requiescat sinu. Impolluta enim est, virginitatisque perpetuae, et quae in similitudinem Mariae, cum quotidie generet, semperque parturiat, incorrupta est. Hinc reor dixisse et Apostolum, spiritu ferventes . Et in Evangelio Dominum praedicasse, quod in fine mundi, quando iuxta Prophetam Zachariam, stultus pastor esse coeperit, sapientia decrescente, refrigescet caritas multorum . Audi igitur, ut Beatus Cyprianus ait, non diserta, sed fortia. Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei, usque ad perfectam ducat aetatem, et per singulos gradus vivendi praecepta constituens, in te caeteros erudiat. Scio quidem ab avunculo tuo beato Heliodoro, qui nunc Pontifex Christi est, te et didicisse, quae sancta sunt, et quotidie discere: normamque vitae eius, exemplum habere virtutum. Sed et nostra qualiacumque sunt suscipe, et libellum hunc, libello illius copulato, ut cum ille te Monachum erudierit, hic Clericum doceat esse perfectum.